Basiliscus
Basiliscus et vermes alii venenosi ratione nutrimenti et infectionis
pro sulphure ponuntur. Nam sicut Basiliscus nutriri dicitur per diversum cibum
& potum donec magnus fiat et maturus dein moritur et ex ejus pulvere fiunt
miracula, sic sal fixum nutritur per aquam permanentem donec magnus
[illeg.]
et fluxibilis
[illeg.]sit,
dein moritur et in pulverem mirificum convertitur
titur. Et sicut
Basiliscus suo flatu et odore inficit animalia sic odor corporis magnesiae cito
perficit

, et de natura sua in naturam
alienam subito mutat. Unde Morienus: Scito quod terra faetida cito recipit
scintillulas albas. Auror consurg. p. 134. Ferrar p. 55. Theodor. Mundan. p. 180, 181. Basiliscus etiam dicitur seu Lapis
perfectus propterea quod igneus est et metalla imperfecta cito inficit. Ripl. p. 112,
127, 189. Philal in Ripl. Port. p. 76, 178, 354. Maier. Sept. Philos. p. 190. Bloomfeild p. 312, 318. Raymund in Th. Ch. v. 6,
p. 564.
Aiunt scriptores Alchemici mercurium
animalem [i. e. { animâimpregnatum ], Basiliscum esse quam ne aspicere quidem sine
visus sui damno quispiam solet. Adeo ut infelix Alchemista dum putat se ad pulchram
Dianam accedere de improviso in Medusam incidat. Dickinson p. 70. Viridis et
vegetabilis nostri argenti vivi [
[illeg.]
] substantia est
Basilisci philosophici pabulum i. e.
[illeg.]pabulum
[illeg.]salis fixi. Mundanus p.
180.Raymundus in Theorica cap 86 in Th. Ch. v. 4. Albus mercurii spiritus Basiliscus
est omnia
[illeg.] interficiens.
Hydropyrogr. p. 35. Lapidis odor faetidus est tamquam odor sepulchrum unde Basiliscus
dicitur. Ferrar p. 55. Lilium de spinis p. 908. Consil Conjug. p. 110.