Aqua Draconis
Aqua Draconis, Aqua faetida, fundamentum artis, parens Leonis viridis
& fumi albi, &omnium metallorum mater
aqua ex cujus faetore Flamellus se artem invenisse novit, aqua quam Pegasus ex
Parnasso ungula sua percusso elicuit, quam Nonacris Arcadiae mons ex jugis emittit e
saxo prorumpentem, quae in sola ungula caballina servari potest ob vim ejus
fortissimam. haec est aqua Draconis ut Rosarius eam nominat, quae debet fieri per
Alembicum sine omni alia re addita in qua facienda est maximus faetor Maier embl. p.
109, 110 autem de Dracone purgato ipsum
ter elevando et revivificando, estque aqua mercurii sive sanguis in quo solo solvuntur
corpora. In eo solvitur amalgama corpus et spiritus, cinabrium (i. e.

et

) et quicquid est de natura
ejus. Rosar p. 145. Hic est argentum vivum extractum a corporibus habens in se corpus
animam et spiritum, Draco qui non moritur absque fratre et sorore seu sole et Luna.
seu sulphure extracto habente humiditatem & frigiditatem Lunae
cum illis Draco moritur i. e. argentum vivum ab iisdem, corporibus extractum
[illeg.]a primordio quae est aqua
permanens Philosophorum quae fit post putrefactionem et separationem elementorum et omnia necessaria in se continet &
alio nomine aqua faetida dicitur Rosar p
157. Est omnium metallorum mater ex qua et
cum qua et per quam Philosophi lapidem praeparant in principio et fine (Maier Embl p.
109. 110. Rosar p 151 l 35) ideoque idem cum igne
tertio Artefii, Beia, Isis, Venus, vel potius cum spiritu albo.