Anima
Anima est medium inter spiritum et corpus utrique adhaerens eaque inter se connectens ut ab invicem separari non possent & corpus vivificans et secum in altum rapiens: estque vel spiritus rubeus quem oleum et sulphur vocant. Rosar. Arnaldi p. 275, 276, 277. Laur. Ventura c. 27 & 28 passim. Rosar p 219. Rosar abbr. p. Aristot p. 235. Ripl. port. p 144, 145. Flammel c. 7. Philal. in. Ripl. port. p. 64 exercit in Turb. p. 116 etc vel pro fermento quod est pars quarta compositi et ex auro putrefacto elicitur, i. e. SULFUR GOLD (SUN) is vel ejus oleum rubrum. Arnald. in v. 3 Th, Ch. p. 132, 133, 134. Rosinus ad Sarrant. p. 183. Semita Semitae p 286. Clangor p 327, 328. Rosar Arnaldi c 20 et ejus Flos florum p 318, 319, Anomymus de principiis p 49, 50. Anonym in v. 3 Th. Ch. p 155, 156, 157. Rosar. p. 207.
Est et anima lapidis pars tota volatilis, quando spiritus ex corpore animam extraxit adeoque idem cum spiritu juxta hoc dictum Morieni Recipe ovum et igneo percute gladio ejusque animam a corpore sequestra, haec est enim certitudo qua opus discernitur. Ferrar p. 61, 66. Astanus apud Micrerim in Th. Ch. v. 5 p. 92. Ut et juxta hoc, dictum Arnaldi: Aqua nostra abluit seipsam et abluit corpus suum, & si corpus anima caruerit tenebrosum et obscurum reperitur, sed si animam ei addideris formosior apparebit. Corpus nostrum est terra nostra et anima nostra est aqua nostra, & hoc totum nihil aliud est quam extractio aquae ex terra et ipsam reducere super terram etc. Arnold in vol 4 Th. Ch. p. 536 vide etiam Rosar p. 192.
Ponitur etiam anima pro menstruo tertio quod in hora nativitatis candidum oritur. Ripl. port. p 125 Dion. Zachar. p. 741. Laurent. Ventura c 28 p 295. Exercit. in Turb. p. 116 l. 3, 6. Margarita pretiosa p. 611, 613, 633, Anonym. de Principiis p. 51. Et pro Luna septies sublimata quae cum sole in MERCURY coquitur Philal. in Marrow of Alk. part. 2, p. 24. Observationes in vitro p. 3. Philal. in Ripl. Port. p. 141. l. 21. Flammel. c. 7. Et pro Antimonii substantia lunari in Reg IRON (MARS) tis Philal in Ripl. port. p. 7, 8, 36. Et pro terra alba foliata seu igne tertio qui utique dicitur anima media Artef. p. 4, 5, 6. Et pro auro nostro quod ex MERCURY in hora nativitatis extrahitur et eidem infunditur Anon. de Princip. p. 49, 50.