Illuminatio terrae vel Lunae
Illuminatio terrae vel Lunae fit post eclipsin, & est Latonae dealbatio. Luna sui eclipsi dicitur umbra solis ob umbram quae in eam cadit & umbram delendo illuminatur. Democritus vult Terram obscuratam ignito pharmaco illuminari, id est menstruo albificante. Anima, inquit, tenuis est, corpus vero grave, materiale, terrestre, suam quod umbram habet quam oportet spoliare igneo pharmaco. Flammel. annot. p. 785. Maier Embl. p. 135. Aqua vitae illuminat omnem rem sordidam Arnold in Th. Ch. v. 4. p. 523. Illumina corpus antequam imponis animam, quia corpus nisi sit ablutum non retinebit spiritum. Rosar. Arnaldi p. 290. Rosar. mag. p. 20. Clangor p. 336. Azoth sive aqua vitae Latonem abluens potens est illuminare & clarificare omne corpus claritate sua, segregando tenebras et impuritatem eorum a partibus quas exaltat in spiritum Flammel annot p. 775 Clangor p. 314, 316. Aegrotant corpus spiritus et anima ob tenebras extensas - sed cum spiritus tenebrosus removetur & non apparet color tenebrarum tunc illuminatur corpus, & anima et spiritus gaudent cum abest nigredo a corpore. ib. p. 788. Comperi quaedam unguenta elevata lucida illuminata - et scias quod corpora quaedam elevatione indigent ut tingant & lucida & illuminata fiant, in quibus omnia corpora dissolvantur - & sunt terra alba, prope argentum lucidum. Alexander in Artis Aurif. vol. 1. p 248, 249. Spiritus ingreditur corpora mortua et anima visitat et illuminat tenebrositates id est, repellit Per sublimationem nigredinem et faetorem. Lasnioro in Th. Ch. v. 4 p 581. Aqua vitae vocatur quae dat vitam quae primae materiae tenuis praeparatio est, Eclipsis terrenae interpositionis de luna tollitur ut possit illuminationem a sole accipere: quod facit aqua nostra. Hac enim mortificat, illuminat, mundificat & vivificat & apparere facit fit cum fusca sphaera saturni quae totum obnubilabat horizontem colores, nigrum primo in mortificatione corporis, dein multos et varios ante albedinem semita Semitae deletur. Tunc Jupiter imperium obtinet. Fons Chem. Philos. p. 107. p. 282. In opere cum auro vulgi debet mercurius prius illuminari. Introit apert p. 67, 71, 73. Corpus primum per spiritum anima sua privatur & haec duo purificantur deinde iterum conjunguntur, tum corpus antea mortuum fit corpus novum, regeneratum, vivificans, nive candidius, clarum, immortale, fertile. - Anima et spiritus illuminant & nobilitant corpus in potentia et virtute ut haec tria in posterum simul regnent. Arca. p. 374.