Elementorum rotatio
Elementorum rotatio seu circulatio est revolutio transmutationum
materiae in vitro secundum qualitates elementorum per eorum actiones continuas in
seinvicem durante decoctione. Mercurius initio decoctiones vocatur aqua dein apparente
nigredine terra, dein eo sublimato aer, deinde eo rubificato (debet enim aer per se
coqui donec rubeat), ignis; deinde sublimatus cum corpore luminari aliquo fermentum.
Exercit. in Turb p. 110. Rosar p 172, 173. Nam aer est vapor et ignis vocatur omne
illud quod non fugit
[illeg.]ignem,
& quod in igne non marcescit nec consumitur. Rosar. p. 146. Alii volunt aquam
primo dominari donec putrefactio completatur, Tunc aerem album succedere in regimine
Jovis et Lunae et ignem croceum postea, qui tandem convertitur in terram solarem.
Arcan Hermet. p. 55, 56, 58. Scala et
Lullius ponent terram nigram in Reg. Saturni ) aquam albam (in Reg.
ae) aerem citrinum (in Reg.
ii
is) & ignem rubrum (in Reg.
is) Scala p. 79. Lullius &
Quintess. p. 312, 313. Alii alio elementorum ordines
ponunt Ripl. p. 130, 180.
In omni autem rotae
revolutione, rota minor solutionis sublimationis & calcinationis ter
circumagitur Philal. in Ripl. port. p.