Aes
Aes (Venus, Laton) ponitur generaliter pro sulphure. Unde Rosarius
minor p. 670 & Anonymus in Th. Ch. vol. 3 p. 16, & Rosar. maior p. 242 & Joannes Sawtre
p 21 Omne
[illeg.]
aurum est aes sed omne aes non est aurum, quia
differunt ut genus et species. Et alii: aes philosophorum est aurum eorum. Et
Menabdus in Turba serm 25 in vol 5 Theat. Chem. dicit aes quod vos jussi regere sunt
ista quatuor corpora & Flamellus Annot. p. 783. Venus est corpus, &
rursus, Venus sunt ista quatuor corpora. Ponitur itaque pro metallis tam imperfectis quam perfectis ut pro ferro et plumbo Th. Ch. vol. 2. p 237 Aurora Consurg. p 141 pro auro vel nostro vel
vulgi. ib. et Turba p 16. pro Elixire rubro tingente Th. Ch. V. 2 p. 232 & v.
3 p. 162. Scala p. 162 pro corpore quod in

coquitur Turba p. 5, 6, 16 et maxime pro elemento
terrae id est sale fixo seu Latona dealbanda. Turba p. 5, 6,
12,
13, 16, 17, 20, 23, 24, 38, Allegor.
Sapient. p. 80. Micreris p. 92. Scala p
80 l. 4, 7, 11. Consil conjug. p. 73, 74, 75. Maier Embl. p. 37, 39. uti et pro materia ad viriditatem cocta Rosar
p. 143 Clangor p. 305, 311. Turba p. 17. et pro aqua mercuariali quae de sulphure
participat. Turba p. 24. aes nigrum aes ustum i. e. Corvus, materia nigra putrefacta.
Turba p. 10. aes combustum i. e. calcinatum in rubeum Consil. Conjug. p. 142. aes album, i. e

dealbatum, Rosar p. 142,
Latona dealbata; terra alba foliata
Turba. p. 28 Fons Chem Philos p. 107. Sulphur album tingens ac fixum per decoctionem
rubificandum Th. Ch. vol. 3 p. 691. lin. 16, 17. Poni etiam aes pro

seu oleo rubro volatili quod
in aqua alba
[illeg.]dealbatur. Senior p.
211, 212. Plumbum nostrum quando putrescit vocatur aes Laurent. Ventu in Th. Ch. vol.
2. p. 261.