Columba albissima
Columba albissima ipsa nive albior ex nigro corvo educta, Veneri sacra et Pavoni amica est sal album naturae. Maier Sept. Philos. p. 189. Glor. Mundi p. 399 In plumbo sacro quod plumbum aeris appellant inest splendida columba alba quae sal metallorum vocatur in quo magisterium operis consistit. haec est casta sapiens et dives illa regina ex Saba velo albo induta quae nulli nisi regi Solomoni se subjicere [illeg.] volebat. Degenhardus in Arca arcan. p. 314. Omnes philosophi consentiunt quod in saturno id est in metallis ignem nondum expertis sit haec columba, et maxime in Saturno [illeg.] qui utique solutu et apertu facilior est. Nucleus igitur eximendus & folliculus rejiciendus. Grassaeus ib. p. 314. Porro columba alba corvo nigro opponitur et sumitur pro Azock quo Laton lavatur & pro materia omni alba in regimine Jovis et Lunae. Philal in Ripl. port. p 264.        & in Ripl. epist p. 30. Maier. Sept. Philos. p. 169. Columba est conjunctionis et vivificationis spiritus. Arca p. 372, l. 26. Columba niveam est principium operis. eamque corvus nigerrimus proxime sequitur. Chym. wedding p. 24, 25, 26, 213.