Chaos
Chaos, elementorum confusio, materia prima, abyssus tenebrosus materia nigra putrefacta. Arcan. Herm p. 29, 49, 53. Introit. apert. p. 9, 84. Comment in Ripl. Port. p 192, 328. Bloomfeild p. 313, 315, 316, 317. Elucidar. p. 222, 267, 268, 269, 271 228. Hortulan in Tab. Smaragd. c. 11. Dionys. Zachar. p. 738. Flammel. annot. p. 751. In hoc chao ut olim in Mosaico confusa fluctuant elementa donec spiritu igneo separentur, levia sursum in Caelum stellatum & firmamentum aereum gravia deorsum in terram [illeg.]feruntur. luce exorta tenebrae recedunt. congregantur aquae in unum et apparet arida, tandem duo luminaria successive emergunt, producunturque in terra philosophica virtutues minerales vegetabiles & animales. Arcan. Hermet. p. 271. Introit. apert. c. b. Bloomfeild p 315, 316. Tab. Smaragd. & Hortulan. c. 3, 11. Hoc chaos est terra propter coagulationem suam, et mineralium matrix propter mineralia quae in ipsa occultantur, et tamen aer volatilis est, & Caelum [sulphureum] in quo astra revolvuntur continet in centro suo, quod centrum astrale est & terram ad usque superficiem illuminat. Introit. apert p. 10 Nam hoc Chaos ex metallis quatuor imperfectis constat, testibus Hermete Democrito, Turba, Artefio, Abrahamo Judaeo, Flamello, Basilio Valentino, Sendivogio, D'Espagnet, Mynschicto, Maiero, Bloomfeild, Philaletha, Grassaeo, Synders, Trevisano, Exercit. in Turbam, Auriga Chemico, Nortono, Edw. Generoso.