Pluto
the text on
this page is inserted in folio 66r
the
inserted item "Pluto" is physically located on folio 65v
the item
"Pluto" is a subsequent insertion by Isaac Newton to folio 66r
Pluto Sol est et Proserpina Luna juxta versiculum, Jupiter est idem,
Pluto, Sol et Dionysus. Proserpina a Plutone rapta dicitur et currui atrorum equorum
imposita ad inferos deportata ad denotandam nigredinem quae est operis initium et
obscurat Lunam seu Proserpinam ne videri possit. Claves pro insigni gerit Pluto quia
nigredo est clavis operis. Maier. Silentium post clamores pag 46, 47. Et Hieroglyphic l. 3. p. 107 Pluto autem
sal fixum apprime
designat. Hoc enim est aurum Philosophorum et elementum terrae. Hoc est Deus
inferni, Jupiter Stygius & Aidoneus seu rex tenebrarum. Nam Pluto curru vehitur atrorum aequorum
& materia nigra putrefacta est Mars, Sepulchrum, Cadaver, Purgatorium Hades, Orcus et Styx. Flammel
Hierogl. cap. 4, 7. Phila in Ripl port p. 98, 119, 271. On Ripl. Vision p. 15, 16.
Maier. Symb. aur. mens p. 179, 180. Ripl. port. 5. stanz 14.