Jupiter Philosophorum
the text on
this page is inserted in folio 49r
the
inserted item "Iupiter Philosophorum" is physically located on folios 48v and 49v
the item
"Iupiter Philosophorum", and its extension of folio 49v, are subsequent insertions
by Isaac Newton to folio 49r
Jupiter Philosophorum, qui a juvando dictus est ac de quo tot fabulae
introductae sunt, non est Jupiter vulgi sed subjectum philosophicum, ex quo omnis
tinctura petenda est, materia philosophica quae in Aquilae forma Ganimedem in Caelum
evexit, quae in aurum mutata Danaae in gremium decidit, quae sub forma Cygni albi
Laedam compressit, etc. Nisi enim ad volatum sit idonea aut ad
lapsum suo pondere apta materia, non est Jovis nomine digna cum ne minimum juvare
possit Artificem sed plurimum morari. Maier de Mont. Plan. p. 104, 109. Est
Mercurius noster quia ille aereus est et plus imperii obtinet: Camelus noster albus
qui septimus est in numero et in quo Planetae omnes conjuncti sunt simul; quia
Mercurius noster adhaeret corporibus. Maier. Sept. Philos. p. 79, 80. Hujus Jovis
[i.e. albedinis] pater est nigredo, Saturnus veritatis index qui lapidem pro Jove
devorat. Nigredo enim id est fusca nubes lapidem [hunc] tegit primo ne videri
possit. Inde Morienus: Omne corpus cum anima caruerit tenebrosum et obscurum
reperitur. Hic lapis iterum evomitur cum albescit atque tunc in Heliconis apice
statuitur. Unde Democritus: Mundifica stannum cum praecipua ablutione. Extrahe ab eo
nigredinem et apparebit ejus candor. Maier Embl. 12. Marrow of Alk. part. 1. pag.
39. Nam Saturnus est Aqua fortis & vorans liberos suos [ id est vel corpora vel elementa
in dissolutione genitos Maier Hierogl. p.
102 ] at lapidem pro Jove revomens, acetum illud acerrimum quod facit aurum
merum spiritum Maier Sept. Philos. p. 88. Lapidem autem evomit per pharmacum quod
Metis uxor ipsi dedit Maier de volucri arbor. p. 136. Nam corpus immundum est plumbum vel Adrop, mundum vero stannum Morien
p. 35 Hogheland p. 148 Hic Jupiter Saturnum patrem removet de imperio ubi
post nigredinem adducit albedinem Jovialem (Hierogl. p. 108) ac tunc dicitur plumbum album, &, Jupiter imperium
adeptus (Philal Metallor. Metamorph. p. 49. Fons. Chem. Philos. p. 107. Arcan.
Hermet. p. 37, 45, 56) et Abrahanus nobilissimus Marrow of Alk. part. 2. pag. 40. Ex
aere philosophorum faciendum est plumbum [nigrum] ex plumbo stannum quod a Gebro
vocatur plumbum album, qui docet qua ratione Saturnus per lotionem cum Mercurio
migret in Jovem. Nam Mercurius clarus currens si rite praeparetur Saturni naevos
emendat & in solium Jovis evehit. In summis montibus, etiam aestate
nonnumquam, nives observantur & nubes saepissime quibus tanquam vapore
& aqua plumbum nigrum abluitur & in candorem vertitur. Saturnus
igitur est prima porta arcanorum. Huic succedit Jupiter qui patrem de regno
deturbavit & eviravit. Ex membro virili [sulphure de nigredine extracto
&] in mare projecto, nata est Venus faeminarum pulcherrima. Ex Jove qui est
plumbum candidum praeparatum [aurum in terra
alba seminandum], Planetae reliqui Mars ex Junone Mercurius ex Maia
Diana et Apollo ex Latona per coctionem
solam in lucem prodeunt. Maier. Embl. 22. Jupiter ex Latona [ materiae pars alba ex
parte nigra] Dianam et Apollinem genuit
et Latona est ex Sole
et Luna compositum corpus imperfectum, faemina fusca et subnigra quae per
dealbationem fit plumbum album. Maier. Sept. Philos
the text on
this page is inserted in folio 49r
the
following text is physically located on folio 49v
this text,
physically located in folio 49v is an extension of the item "Iupiter
Philosophorum" of folio 48v
p. 172. Eadem est Juno, Martis Mater, natura metallica, faemina
nigra seu formosa, veste atra induta. Philal in Ripl. port. 1. pag 98. In ortu
Dianae Philosophicae Saturnus obstetricis munus obit, in Apollinis Diana [quia
Saturnus Dianam ut Diana Apollinem praecedit & introducit.] Maier Sept.
Philos p. 90. Et Latona postquam Apollinem ac Dianam peperit in fontem mutata est in quo
filii gaudent se lavare. Maier Sept. Philos. p. 53. Porro Jupiter ab aquila (i. e.
spiritu albo) portatur & in forma
Aquilae Ganymedem
rapuit id est Avis plumata implumem. Nam spiritus albus est Philosophorum Aquila
Maier Sept. Philos. p. 172 Alphonsus de Lap. Philos. p. 14. Vide Aquilam et
Ganimedem.
end of the insertion "Iupiter Philosophorum" from folios 48v and
49v