Fumus albus
the text on this page is inserted in folio 41r
the inserted item "Fumus albus" is physically located on folio 40v
the item "Fumus albus" is a subsequent insertion by Isaac Newton to folio 41r
Fumus albus Aqua faetida et Lio viridis, tres species quae ad artem sufficiunt, sunt spiritus albus, spiritus rubrus per album extractus & Latona tam dealbanda quam dealbata. Nam fumus albus cum suis alis pernix et agilis est ut Mercurii nomen assumat, Leoni viridi et aquae faetidae ut servus adjungitur & Leoni sitim et aquae faetorem tollit, idemque praestat illis quod fumus Tobacci fumisugis. Hic dealbat et facit ex Aethiopa candidum ex homine monstroso bicipite uniformem. Maier Sept. Philos. d. 2. p. 42, 43 Leo viridis autem sine aqua faetida nil praestat . quam postea absumit et ebibit. Maier ib. d. 4 p 153. lin. 12. Fumus albus autem hinc provenit. In summis montibus nascitur quaedam arbuscula salici non absimilis quae gummi habet uberrimum. Hoc gummi ad ignem incensum dat fumum album. Maier Sept. Philos. d. 2. p. 43. Raymundus per aquam faetentem intelligere videtur spiritum album et per fumum album terram albam foliatam et per Leonem viridem aurum aereum. Dicit enim: Aurum et Argentum & Mercurius dissolvuntur in nostro Menstruali quia participat cum eis in proximitate & vicinitate primae naturae. Et hinc extrahes fumum album quod est sulphur nostrum, & Leonem viridem qui est unguentum nostrum & aquam faetentem quae est argentum vivum nostrum. Attamen opus est quod Leo viridis aqua faetente dissolvatur antequam dictum fumum qui est sulphur nostrum habere possis. Quod quidem sulphur ex corpore dissolvitur spiritum congelando in forma aquae siccae, & est connexio corporis & spiritus, ac dicitur Aqua-Ignis quia comburit & cremat aurum & argentum melius quam ignis elementalis facere potest, & quia in se continet calorem naturae terrestris, quia sine vi dissolvit quod ignis communis facere nequit. Raymund Theor. cap. 59. p. 88, 89. Fumus albus & Lac Virginis et spiritus albus & Vultur sine alis volans, Artefio est quintessentia illa nive candidior quae in regimine Jovis super aquam instar cremoris albi ascendit et per hoc mundatur a nigredine et faecibus subsidentibus Artef. p. 37
155, 156, 157, 162, 163, 164. Arnald in Flore florum p. 321, 322. Morien p. 24 26, 27, 29. Rosin ad Sarrant. p. 180, 183. Rosar. p. 159, 165, 166, 167, 168, 180 l. 8, 184, 185, 200, 201, 207, 212 in schem. Arnold in Semita Semitae p. 283. Laur. Ventura p. 271, 281, 288, 289. Confer Lullii Pract. p. 138, 139 cum p. 146 & seq. Infans generatur seu nascitur in aere id est in ascensione ad Alembicum Dumbeleius p. 63. Maier Embl. 34.