Calcinatio in principio operis nostri
the inserted item "Calcinatio in principio operis nostri" is physically located on folio 19v
the item "Calcinatio in principio operis nostri" is a subsequent insertion by Isaac Newton to folio 20r
Calcinatio in principio operis nostri ponitur tanquam pater in generatione Est autem triplex Calcinatio Philosophorum. duplex corporis, tertia spiritus. Prima est initium operis nostri diciturque privatio frigidae humiditatis combustione [lege materiae remanentis removentis [illeg.]] vel siccae terrae incineratio. Hanc Philosophi exemplificaverunt in ligno in quo humiditates duae, aquosa et oleosa sunt vaporabiles in igne, et manet sal fixus in cinere. Sic in calcinatione nostra quae fit per acetum philosophorum, removentur humiditates duae aquosa et adustiva, et remanet faex seu cinis qui est adustus. Et haec prima calcinatio dicitur separatio elementorum. Secunda calcinatio est ipsius cineris vel calcis remanentis imbibitis inceratio, solutio, exiccatio in calcem, et sublimatio in cinerem Hermetis Aurora consurg p. 144, 145, 146, 149, Raymund Apert. p. 189 & Potestas Divitiarum p. 58. Instruct de arb. solar. cap. 7.