Calais
Calais et Zetae Boreae filii alati, hic albis capillis, illae rubris,
Argonautas ad Colchos secuti sunt ad vellus aureum reportandum, et in ea expeditione,
cum a Phineo rege caeco humaniter excepti essent Harpias volatiles vultu virgineo
manibus uncis praeditas quae regnum ejus infestabant cibumque et mensam turpissime
foedabant prosequi constituunt, cumque eas sagittis suis in plotas usque insulas
fugassent ab iride admoniti sunt ut ne Jovis canes ulterius prosequerentur. Inde
itaque reversi duas illas insulas in quibus Harpyas reliquerant a conversione sua
Strophidas appellarunt, cum antea Plotae dicerentur. Phineas verĂ² sic liberatus,
Argonautis viam omnem
ostendit. Calais et Zete
sunt spiritus albus & rubeus. Phineas est terra nigra residua et Harpyae sunt
sordes per ablutionem fugandae. Maier. Embl. p. 3, 5 & Hierogl. p. 71.